- CICONIA
- I.CICONIAThessalis olim magno in honore. Plin. l. 10. c. 23. Honos its serpentium exitio tantus, ut in Thessalia capitale suerit occidisse; eademque legibus poena, quoe in homicidam. Unde factum, ut Ciconias Thessalis pro Numine fuisse cultas, scripserit Clemens Alcxandr. Protrept. Similiter inter Aegyptiorum Dcos hanc alitem fuisse, sunt qui ex Luciano in Deor. Consil. colligant: qui error inde ortus, quod Obsopaeus, Lucianiiuterpres, vocemἴβις, Ciconiam reddidit: quia ibis et ciconia serpentibus pascantur, hinc utramque avem confundens. Apud Romanos primus niensae adhibuit Sempronius Rufus, vir Praetotius: de quo Horatius Flaccus, l. 2. Sat. 2. v. 49.Tutus erat rhombus, tutoque Ciconia nidoDonec vos auctor docuit Praetorius.Quem ad locum vetus Interpres hoc in Rufum Epigramma esse factum memorat, cum repulsam tulisset Candidatus:Ciconiarum Rufus iste conditor,Hic est duobus elegantior Plancis.Suffragiorum puncta non tulit septem,Ciconiarum populus ultus est mortem.Consulatum nempe ambiit, cum vir Praetorius esset; ut enim Aedilitatem curulem Praetura, sic Praeturam sequebatur Consultus. Unde videmus, cur Apiciis, Horrensiis, et similibus lurconibus Rufosaddar Terrullianus, de Pallio, c. 5. uti observavit Salmas De cadem ave sic Plin. l. 10. c. 23. Cornelius Nepos, qui Divi Augusti Principatu obiit, cum scriberet, turdos paulo ante coeptos saginari; addidit, Ciconias magis placere, quam grues: cum haec nunc ales inter primas expetatur, illam nemo velit attigisse. E quibus liquet, quantopere etiam pro teniporibus varient iudicia hominum in iis, quae rem attineut cibariam. Quippe hîc videmus, Corn. Nepotis aetate, in pretio fuisse ciconias: vixit autem ille Attico, Ciceroni, Catollo. amicissimus. At hinc usque ad imperium Vespasiani, sub quo Plinius inclaruit, anni sint 110. quô plane cibus is despectui erat. Quod si gratidiusculum viderur intervallum; quid de co statuendum, quod uno cum homine iudicium de alicuius sapore et nascitur et denascitur? Neque hoc solum in alitibus, sed quadrupedibus etiam, ac piscibus, usu venit. Sic pullos mularum eplilari Maecenas instituit, multum cô tempore praelatos onagris: post eum interiit auctoritas saporis, apod Plinium, l. 8. c. 43. Et cum Romae Hadrianus Pontifex merlucciâ pisce caperetur, qui saporis non boni, eoque pretii vilis habebatur: multi iudicium hoc sequuti sunt, ut is piscis mox supra mediocre pretium divenderetur, ridente piscarlô forô, Paul. Iovius libro de piscibus Rom. etc. Vide Voss. de Idololatr. l. 3. c. 93. Caererum Ciconia inter migratorias aves est, ut notum Petronius ex Public.Avis exul hiemis, titulus tepidi temporis.De qua migratione sic Gaspar Heldelinus, Idibus Augusti ciconiae --- iter laboriosum illud pernocte Lunâ aggrediuntur. Priusquam vero mare traiciant, omnes, quas quidem nostri agri emisêre, Athesim Galliae stumen. non ita procul a Sextis Aquis, vel, ut aliis placet, Sestiants aris congregantur. Illic, babitis inter se publicis ocncionibus, commurmurant, exercitum lustrant. ---- Ceterum abiturae Aquilonis secundum flanom prudenter exspectant, qui simul atque pronior incidit, ceulege praedictâ die, abitum maturant. Et Bellonius: Cum cerca Abydum essem, 24. die Augusti ingentem ciconiarum vim conspexi ---- Volabant illae a Rufsia et Tartaria, et Hellespontum agmine decussatôtransversum trasiciebant. Et cum supra Tenedum essent, longô per anfractus traciu se convertebant, doncc in circulum omnes colligerentur. Inde priusquam longius a facibus Propontidis pergerent, in minores aliquot turmas supra 20. se distribuebant, et se invicem versus Meridiem sequebantur: At, quonam e loco vemam, aut quo se referant, incumpertum adhuc est, Plin. Histor. l. 10. c. 23. neque satis constat, unde veniant, et quo revertantur: quidam ex Lxciy volare aiunt. alii ex Aethropia, Oppian. in Ixeut. Quod posterius confirmati potest, ex historia Gesnero indigitata: apud quem Goblerus refert, vesaliae ciconiam quotannis in eadem domo nidificare solitam, postquam hominis clementiam per multos annos experta esset, e consueta migratione sub Veris tempus redeuntem, viridem zingiberis radicem, ranquam pro xenio ad eius pedes gratulabundum proiecisse. Num in Aethiopia, vel, quodidem, Arabia Troglodytica, ut plurimum crescit zingiber, Dioscorides, l. 1. Plin. l. 12. c. 7. Galenus Simplic. l. 6. Quamvis fatendum, varia Indiae loca, Malabariam, Bengalam, Babul, Becam, idem ammatis genus proferre. Quod et de Arabiae Felicis terra Oman, legitut apud Abuchanipham, Scriptorem Arabem, laudatum Bocharto, Hieroz. Part. poster. l. 2. c. 29. Vide quoque Auctorem, Sinae et Europ. c. 48. et infra, voce Pelargi.II.CICONIAgenus sannae, apud Persium, Sat. 1. v. 58. quum ciconiae collum manibus fingebatur. Salmas. ad Tertullian. de Pallio .
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.